SALYI vel SALYES

SALYI vel SALYES
SALYI, vel SALYES
in Romanis tropaeis Salluviei, apud Goltxium, i. e. Salluvit; ut eos vocat Amm. marcellin. l. 15. Floro in Epio. l. 60. nunc Transatpini Ligures, nunc Falanii; vel Salaniii, pro Saluvii; Straboni Salyes, populi Galliae, a Mari Gallico sive Massilia, usque ad flumen Druentiam, sedes suas habebant. Idem eos orae maritimae imminentes Alpes incolere ait, i. e. montes, ac partem litoris Graecis mistos, nimirum Massiliensibus; quos priscl Graeci Λίγυας sive Ligures, et eorum regionem ligusticam; posteriores Κελτολίγυας, h. e. Galloligures, vocitaverint: Item oram maritimam tenere Massilienses et Salyes, usque ad fines Italiae. Quod de Massiliensibus quidem, Antipolim et Nicaeam ad Alpes occupantibus, vere dictum esse: at non Salyes, verum Deciates et Oxubios, Alpes tangere, contendit Valesius. Si Plino l. 3. c. 5. creditur, Ligurum celeberrimi ultra Alpes Salyi fuerunt, tum Deceates et Oxubii: et Vercellae Libicorum ex Salyis ortae sunt. Flrous l. 3. c. 2. eos primos trans Alpes arma Romana, cum de incursionibus illôrum Massilia qucreretur, sensisse, memoriae falso tradidit: quippe Q. Opimius Cons. Oxubios et Deciates, Massilionsim foeder atorum oppida Antipolim, Niceamque vastantes, ante subegerat, ut Epit. l. 47. T. Livii addocet. Teutomalium Salutorum Regem a Romanis victum Allobroges receperunt: ideo bellum illis illatum. Caput eorum Aquae Sextiae, de quibus vide supra: Arelatum quoque et Tarasconem ad Rhodanum, huic genti attribuit Ptol. a quo Σάλικες mendose, pro Σάλυες, nuncupantur. Hadr. Vales. iu voce Aquae Sextiae Salyorum.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”